Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.631-3.1.665
Plautus, Miles Gloriosus 3.1.631-665
Not analysed yet
Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.
inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.
Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio;
nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.
Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam
comitatem erga te amantem.
Quid opus nota noscere?
Vt apud te exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris;
nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:
et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore,
neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.
vel cavillator facetus vel conviva commodus
item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:
incommoditate abstinere me apud convivas commodo
commemini et meae orationis iustam partem persequi
et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;
minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:
post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.
O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,
atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.
Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio,
neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,
neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;
Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.
Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem †vacet;
cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum
lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis.
Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,
ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.
opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;
opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,
liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.