Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.666-3.1.700
Plautus, Miles Gloriosus 3.1.666-700
Not analysed yet
vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,
pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;
tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.
Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?
Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia,
tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.
at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst.
Morus es.
nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,
in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur
et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.
deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:
es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.
liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.
nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas
licuit uxorem dotatam genere summo ducere;
sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.
Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.
Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.
Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.
Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium
ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum,
quae mihi numquam hoc dicat “eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium
malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,
ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias),
verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet,
dicat “da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem,
da qui faciam †condiat, dá quod dem quinquatribus
praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;
tum plicatricem clementer non potest quin munerem;
iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;
tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
quid? nutrici non missurus esmissuru's quicquam, quae vernas alit?”
haec atque horum similia alia damna multa mulierum
me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.