Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.736-3.1.770
Plautus, Miles Gloriosus 3.1.736-770
Not analysed yet
Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.
Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;
nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,
quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:
tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,
hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,
tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
nunc, quod occepi, opsonatum pergam.
Si certumst tibi,
commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.
Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;
nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:
“quid opus fuit hoc, hospes, sumptu tanto nostra gratia?
insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.”
quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.
Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:
“iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;
aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,
remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias,
sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
Bonus bene ut malos descripsit mores.
Haud centesimam
partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.
Igitur id quod agitur, †hic primum praeverti decet.
nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,
Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam,
qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti
huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,
ut hic eam abducat habeatque.