Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.701-3.1.735
Plautus, Miles Gloriosus 3.1.701-735
Not analysed yet
Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris
libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis
liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?
nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam.
prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;
ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.
illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes:
et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:
continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,
censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,
metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,
qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit
deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:
quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,
quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:
qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali
et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
quí homines probi essent, esset is annona vilior.