Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.3.874-3.3.909
Plautus, Miles Gloriosus 3.3.874-909
Not analysed yet
Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa,
domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque
minus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane;
satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur.
Stultitia atque insipientia mea istaec sit, mi patrone,
me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari,
si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.
At melius est monerier.
Meretricem commoneri,
quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro,
postquam adbibere auris meae tuae oram orationis,
tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari.
At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi
regionem fugere consili prius quam repertam haberent.
Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose,
ea síbi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;
sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat,
obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt.
Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque:
nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.
Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida.
Mala mulier mers est.
Ne pave, peioribus conveniunt.
Ita vos decet. consequimini.
Cesso égo illis obviam ire?
venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis.
Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt
quas me iussisti adducere et quo ornatu.
eu, noster esto.
Palaestrio Acroteleutium salutat.
Quis hic amabo est,
qui tam pro nota nominat me?
Hic noster architectust.
Salve, architecte.
Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te
oneravit praeceptis?
Probe meditatam utramque duco.
Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.
Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi.
Nempe lúdificari militem tuom erum vis?
Exlocuta es.
Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.
Atque huius uxorem volo te esse adsimulare.
Fiet.
Quasi militi animum adieceris, simulare.