Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.3.909b-3.3.943
Plautus, Miles Gloriosus 3.3.909b-943
Not analysed yet
Sic futurum est.
Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.
Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis.
Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me,
quem ego militi porro darem tuis verbis.
Vera dicis.
Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere?
Meliust.
nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus,
bene lineatam si semel carinam conlocavit,
facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.
nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast,
atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.
si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det
(novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.
Nempe tú novisti militem meum erum?
Rogare mirumst.
populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum,
moechum unguentatum.
Num ille te nam novit?
Numquam vidit:
qui noverit me quis ego sim?
Nimis lépide fabulare;
eo †potiuerim lepidius pol fieri.
Potin ut hominem
mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide
ero, cúlpam omnem in me imponito.
Age igitur intro abite,
insistite hoc negotium sapienter.
Alia cura.
Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum
conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo
a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire.
hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote,
quasi clanculum ad eum missa sit.
Faciemus. alia cura.
Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. —
Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane,
ut concubinam militis meus hospes habeat hodie
atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus,
quid tibi ego mittam muneris!
Datne ab se mulier operam?
Lepidissume et compsissume.
Confido confuturum.
ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,
haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.