Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.1019c-4.2.1046
Plautus, Miles Gloriosus 4.2.1019c-1046
Not analysed yet
Cedo té mihi solae sólum.
Brevin án longinquo sérmoni?
Tribus vérbis.
Iam ad te rédeo.
Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra?
Patere átque asta, tibi ego hánc do operam.
Propera, éxpectando excrúcior.
Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis.
Age age út tibi maxume cóncinnumst.
Nullúmst hoc stolidius sáxum.
redeo ád te. quid me vóluisti?
Quo pácto hoc Ilium accédi
velis, út ferrem abs te consilium.
Quasi hunc dépereat —
Teneo ístuc.
Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto.
Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.
Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.
Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo.
Adsum, ímpera, si quid vís.
Quid illaec narrát tibi?
Lamentári
ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre,
quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast.
Iube adíre.
At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum,
quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.
Memini ét praeceptis párebo.
Vocon érgo hanc quae te quaérit?
Adeát, si quid volt.
Sí quid vis, adi, múlier.
Pulcher, sálve.
Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.
Tecum aétatem exigere út liceat —
Nimium óptas.
Non me dico,
sed erám meam, quae te démoritur.
Multae aliae ídem istuc cúpiunt,
quibus cópia non est.
Écastor haud mírum, si te habes cárum,
hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis.
deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?
Non hércle humanust érgo —
nam vólturio plus húmani credo ést.
Magnum me fáciam
nunc quom íllaec me sic cónlaudat.
Viden tu ígnavum, ut sese ínfert?
quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi.