Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.991-4.2.1019b
Plautus, Miles Gloriosus 4.2.991-1019b
Not analysed yet
Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.
dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam.
Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.
Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam,
qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?
eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam,
domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,
quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,
militem Pyrgopolynicem.
Satin haec quoque me deperit?
meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.
Quo argumento?
Quia enim loquitur laute et minime sordide.
Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.
Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.
hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.
Priusne quam illam oculis tuis videas?
Video id quod credo tibi.
tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.
Hercle hanc quidem
nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,
ego hanc continuo uxorem ducam.
Quíd ergo hanc dubitas conloqui?
Sequere hac me ergo.
Pedisequos tibi sum.
Vtinam, cuius causa foras
sum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat.
Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída;
homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít.
Quem ego hic audívi?
Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum.
Tum pól ego id quod celo haú celo.
Immo et célas et non célas.
Quo argúmento?
Infidós celas: ego súm tibi firme fidus.
Cedo sígnum, si harunc Báccharum es.
Amat múlier quaedam quéndam.
Pol istúc quidem multae.
At nón multae de dígito donum míttunt.
Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum.
sed hic númquis adest?
Vel adést vel non.