Latin · ~6 min
Act 1, lines 1.1.46-1.1.83
Plautus, Mostellaria 1.1.46-83
Not analysed yet
tu tíbi istos habeas turtures piscis avis,
sine me aliato fungi fortunas meas.
tu fortunatus es, ego miser: patiunda sunt.
meum bonum me, te tuom maneat malum.
Quasi invidere mi hoc videre, Grumio,
quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:
decet me amare et te bubulcitarier,
me victitare pulchre, te miseris modis.
O carnuficium cribrum, quod credo fore,
ita te forabunt patibulatum per vias
stimulis carnufices, si huc reveniat senex.
Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?
Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.
Orationis operam compendi face,
nisi te mala re magna mactari cupis.
Ervom daturin estis, bubus quod feram?
date, si non estis. agite, porro pergite
quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,
este, ecfercite vos, saginam caedite.
Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo,
in vesperum parare piscatum mihi.
ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.
quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer?
Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.
Dum interea sic sit, istuc actutum sino.
Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius
veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.
Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.
ne tu hercle praeterhac mihi non facies moram. —
Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
pro di immortales, obsecro vostram fidem,
facite, huc ut redeat noster quam primum senex,
triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia
periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit,
paucorum mensum sunt relictae reliquiae.
nunc rus abibo. nam eccum erilem filium
video, corruptum ex adulescente optumo. —