Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.84-1.2.130
Plautus, Mostellaria 1.2.84-130
Not analysed yet
Recórdatus múltum et diú cogitávi
argúmentaque ín pectus ínstitui multa
ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor,
eám rem volútavi et diú disputávi,
hominém cuius réi, quandó natus esset,
similem ésse arbitrárer simulácrumque habére:
id répperi iam exémplum.
novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem,
quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam.
atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc
ego ésse autumó, quando dícta audiétis
mea, haud áliter id dicétis.
auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem:
simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum.
aedés quom extempló sunt parátae, expolítae,
factaé probe examússim,
laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt,
sibi quísque similis vólt suas, sumptum óperam non parcúnt suam.
átque ubi illo ímmigrat néquam homo, indíligens
cúm pigra fámilia, immúndus, instrénuos,
hic iam aédibus vitium ádditur, bonaé cum curantúr male;
átque illud saépe fit: témpestas venit,
cónfringit tégulas ímbricesque: ibi
dóminus indíligens réddere aliás nevolt;
vénit imber, pérlavit párietes, pérpluont,
tígna putéfacit, pérdit operám fabri:
néquior fáctus iam est úsus aedium.
átque ea haud ést fabri cúlpa, sed mágna pars
mórem hunc induxérunt: si quid númmo sarcirí potest,
úsque mantánt neque id fáciunt, donicum
párietes ruont: aédificantur aédes totae dénuo.
haec árgumenta ego aédificiis díxi; nunc etiám volo
dicére, ut homines aédium esse símilis arbitrémini.
primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt:
ei fúndamentúm substruont liberórum;
extóllunt, paránt sedulo ín firmitátem
et ut in usum boni et in speciem†
popló sint sibíque, haud matériae repárcunt
nec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt;
expóliunt: docént litterás, iura léges,
sumptú suo et labore
nitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant.
ád legionem cum íta paratos míttunt, adminiclum eís danunt
tum iam, áliquem cognatúm suom.