Latin · ~4 min
Act 1, lines 1.2.131-1.2.156
Plautus, Mostellaria 1.2.131-156
Not analysed yet
eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium,
igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio.
nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui,
ín fabrorúm potestáte dum fui.
póstea quom ímmigravi íngenium in meum,
pérdidi operám fabrorum ílico oppido.
vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit,
mi ádventu suo grándinem attulit;
haéc verecúndiam mi ét virtutís modum
déturbavít detexítque a me ilico;
póstilla optígere me néglegens fui.
contínuo pro imbre amór advenit ,
is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum.
núnc simul rés, fides, fáma, virtús, decus
déseruerunt: égo sum in usu fáctus nimio néquior.
atque édepol ita haec tigna úmide iam pútent: non videór mihi
sarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant,
cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat.
cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui,
quó neque indústrior dé iuventúte erat
quisquam nec clárior árte gymnástica:
dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo
víctitabám volup,
pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram,
óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi.
núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.