Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.190-1.3.221
Plautus, Mostellaria 1.3.190-221
Not analysed yet
matronae, non meretricium est unum inservire amantem.
Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?
di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,
nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.
Stulta es plane,
quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.
moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.
Non spero.
Insperata accidunt magis saépe quam quae speres.
postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas
mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante.
nihilo ego quam nunc tu …amata sum; átque uni modo gessi morem:
qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit,
reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.
Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.
Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit:
illi me soli censeo esse oportere opsequentem.
Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.
bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.
Inscita ecastor tu quidem es.
Quapropter?
Quae istuc cures,
ut te ille amet.
Cur obsecro non curem?
Libera es iam.
tu iam quod quaerebas habes: ille té nisi amabit ultro,
id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.
Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.
illa hanc corrumpit mulierem malesuada †vitilena.
Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.
Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam.
At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum
dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere.
In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi
fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,
atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.