Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.222-1.3.254
Plautus, Mostellaria 1.3.222-254
Not analysed yet
Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem
te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum
atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,
soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.
ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.
Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius,
quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.
Quid illís futurum est ceteris qui té amant?
Magis amabunt,
quom me videbunt gratiam referre bene merenti.
Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur,
ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.
Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur,
neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.
In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri,
nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.
Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:
nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.
Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem,
pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.
videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:
quae pro me causam diceret, patronum liberavi.
Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.
nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,
ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:
quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?
Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,
dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.