Latin · ~5 min
Act 1, lines 1.3.293-1.3.312
Plautus, Mostellaria 1.3.293-312
Not analysed yet
quid hic vos agitis?
Tibi me exorno út placeam.
Ornata es satis.
abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,
mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.
Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,
mea voluptas.
Em istuc verbum vile est viginti minis.
Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
triginta minas pro capite tuo dedi.
Cur exprobras?
Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:
tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat.
haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
vide, tali ubi sint. vin unguenta?
Quid opust? cum stacta accubo.
sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?
is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,
conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.