Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.255-1.3.292b
Plautus, Mostellaria 1.3.255-292b
Not analysed yet
Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?
nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
Cedo cerussam.
Quid cerussa opust nám?
Qui malas oblinam.
Vna operá ebur atramento candefacere postules.
Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.
Tum tu igitur cedo purpurissum.
Non do. scita es tu quidem.
nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,
neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
Cape igitur speculum.
Ei mihi misero, savium speculo dedit.
nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
Linteum cape atque exterge tibi manus.
Quid ita, obsecro?
Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus:
ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.
ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
Etiamne unguentis unguendam censes?
Minime feceris.
Quapropter?
Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,
vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,
ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
quid olant nescias, nisi id unum, †ni male olere intellegas.
Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit,
quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt.
Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.
Non me istuc curare oportet.
Quem obsecro igitur?
Eloquar:
Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.
quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:
nam si pulchra est, nimis ornata est.
Nimis diu abstineo manum.