Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.1.348-2.1.380
Plautus, Mostellaria 2.1.348-380
Not analysed yet
Iúppiter supremus summis opibus atque industriis
me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.
occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae,
nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo
conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.
ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,
quí hodie sese excruciari meam vicem possit pati?
ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,
vel isti qui hosticas trium númmum causa subeunt sub falas,
ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?
ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit;
sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia.
ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.
sed ego—sumne infelix, qui non curro curriculo domum?
Adest adest opsonium. eccum Tranio a portu redit.
Philolaches.
Quid est?
Et ego et tu—
Quid et ego et tu?
Periimus.
Quid ita?
Pater adest.
Quid ego ex te aúdio?
Absumpti sumus.
pater inquam tuos venit.
Vbi is est, obsecro?
…adest.
Quis id ait? quis vidit?
Egomet inquam vidi.
Vae mihi.
quid ego ago?
Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas.
Tutin vidisti?
Egomet, inquam.
Certe?
Certe inquam.
Occidi,
si tu vera memoras.
Quid mihi sit boni, si mentiar?
Quid ego nunc faciam?
Iube haec hinc omnia amolirier.
quis istic dormit?
Callidamates.
Suscita istum, Delphium.
Callidamates, Callidamates, vigila.
Vigilo, cedo bibam.
Vigila. pater advenit peregre Philolachis.
Valeat pater.
Valet ille quidem, atque ego disperii.
Bis periisti? qui potest?
Quaeso edepol, exsurge; pater advenit.
Tuos venit pater?
iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit?
Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium,
aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,
igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet;