Latin · ~7 min
Act 2, lines 2.1.381-2.1.415
Plautus, Mostellaria 2.1.381-415
Not analysed yet
sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.
Ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit. suscita.
Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus.
Ain tu, pater?
cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.
Perdis rem.
Tace, amabo.
Abripite hunc intro actutum inter manus.
Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.
Perii.
Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.
Nullus sum.
Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.
satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom,
non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?
vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.
Vbi ego ero?
Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris.
Quid si igitur abeamus hinc nos?
Non hoc longe, Delphium.
nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus.
Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu.
Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo?
Potest.
Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.
Morigerae tibi erimus ambae. —
Ita ille faxit Iuppiter.
animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.
omnium primumdum aédes iam face occlusae sient;
intus cave muttire quemquam siveris.
Curabitur.
Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet.
Licet.
Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.
Numquid aliud?
Clavem mi harunc aedium Laconicam
iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.
In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio. —
Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.
Homini, cui nulla in pectore est audacia,
quamvis desubito facile est facere nequiter:
verum id videndum est, id viri docti est opus,
quae designata sint et facta nequiter,
tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,
ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere.