Latin
Act 2, lines 2.2.472b-2.2.514
Plautus, Mostellaria 2.2.472b-514
Not analysed yet
Circumspicedum, numquis est,
sermonem nostrum qui aucupet?
Tutum probest.
Circumspice etiam.
Nemo est. loquere nunciam.
Capitale scelus est.
Quid est? non satis intellego.
Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et vetus.
Antiquom?
Id adeo nos nunc factum invenimus.
Quid istúc est sceleris? aut quis id fecit? cedo.
Hospes necavit hospitem captum manu;
iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit.
Necavit?
Aurumque ei ademit hospiti
eumque híc defodit hospitem íbidem in aedibus.
Quapropter id vos factum suspicamini?
Ego dicam, ausculta. út foris cenaverat
tuos gnátus, postquam rediit a cena domum,
abimus omnes cubitum; condormivimus:
lucernam forte oblitus fueram exstinguere;
atque ille exclamat derepente maximum.
Quis homo? án gnatus meus?
St, tace, ausculta modo.
ait vénisse illum in somnis ad se mortuom.
Nempe ergo in somnis?
Ita. sed ausculta modo.
ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom.
In somnis?
Mirum quin vigilanti diceret,
qui abhinc sexaginta annos occisus foret.
interdum inepte stultus es, Theopropides.
Taceo.
Sed ecce quae illi in …
“ego transmarinus hospes sum Diapontius.
hic habito, haéc mihi dedita est habitatio.
nam me Acheruntem recipere Orcus noluit,
quia praemature vita careo. per fidem
deceptus sum: hospes me necavit isque me
defodit insepultum clám in hisce aedibus,
scelestus, auri causa. nunc tu hinc emigra.
scelestae haé sunt aedes, impia est habitatio”.
quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui.
St, st.
Quid, obsecro hercle, factum est?
Concrepuit foris.
Hicin percussit!
Guttam haud habeo sanguinis,
vivom me accersunt Acheruntem mortui.
Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.
nimis quám formido, ne manifesto hic me opprimat.
Quid tute tecum loquere?
Abscede ab ianua.
fuge, obsecro hercle.
Quo fugiam? etiam tu fuge.
Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.