Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.2.734-3.2.771
Plautus, Mostellaria 3.2.734-771
Not analysed yet
Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc
processerunt.
Ita ut dicis facta hau nego.
nos profecto probe ut voluimus viximus.
séd, Simo, ita nunc ventus navem nostram deseruit.
Quid est?
quó modo?
Péssimo.
Quaéne subdúcta erat
túto in terra?
Eí.
Quid est?
Mé miserum, occidi.
Quí?
Quia venit navis, nostrae navi quae frangat †ratem.
Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti?
Eloquar.
erus péregre venit.
Tunc tibi …portenditur,
inde férriterium, postea crux.
Per tua te genua obsecro,
ne indícium ero facias meo.
É me, ne quid metuas, nil sciet.
Patrone, salve.
Nil moror mi istius modi clientis.
Nunc hoc quod ad te noster me misit senex—
Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:
iam de istis rebus voster quid sensit senex?
Nil quicquam.
Numquid increpavit filium?
Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet …
nunc te hoc orare iussit opere maximo,
ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
Non sunt venales.
Scio equidem istuc. sed senex
gynaeceum aedificare volt hic in suis
et balineas et ambulacrum et porticum.
Quid ergo somniavit?
Ego dicam tibi.
dare volt uxorem filio quantum potest,
ad eam rem facere volt novom gynaeceum.
nam sibi laudavisse hasce ait architectonem
nescio quem exaedificatas insanum bene;
nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.
nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,
quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam
sub sicco lumine usque perpetuom diem.
Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen
sol semper hic est usque a mani ad vesperum:
quasi flagitator astat usque ad ostium,
nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.
Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?
Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.