Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.4.933-4.4.965
Plautus, Mostellaria 4.4.933-965
Not analysed yet
Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,
neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?
quid volunt? quid intro spectant?
Pergam pultare ostium.
heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?
Quae haec est fabula?
Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.
Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?
Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?
Nihil ad me attinet?
Nisi forte factus es praefectus novos,
qui res alienas procures, quaeras videas audias.
Non sunt istae aedis, ubi statis.
Quid ais? an iam vendidit
aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.
Vera dico. sed quid vobis est negoti hic?
Eloquar.
erus hic noster potat.
Erus hic voster potat?
Ita loquor.
Puere, nimium delicatus es.
Ei advorsum venimus.
Cui homini?
Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?
Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.
Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?
Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.
Senex hic elleborosust certe.
Erras pervorse, pater.
nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio
hic habitare.
Quin sex menses iam hic nemo habitat.
Somnias.
Egone?
Tu.
Tu ne molestus es. sine me cum puero loqui.
nemo habitat.
Habitat profecto, nám heri et nudius tertius,
quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater
abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.
Quid ais?
Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,
scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas
†ducere.
Quis istaec faciebat?
Philolaches.
Qui Philolaches?
Quoius patrem Theopropidem esse opinor.
Ei mihi, occidi,
si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier.
ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,
cúm ero vostro?