Latin · ~6 min
Act 4, lines 4.4.965b-4.4.992
Plautus, Mostellaria 4.4.965b-992
Not analysed yet
Hic, inquam.
Puere, praeter speciem stultus es.
vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris
atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis.
Quid est?
Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.
Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum.
Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides.
qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam
liberavit.
Philolachesne ergo?
Ita, Philematium quidem.
Quanti?
Triginta.
Talentis?
μὰ τὸν …ʼαπόλλω, sed minis.
Liberavit?
Liberavit valide, triginta minis.
Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?
Aio.
Atque eam manu emisisse?
Aio.
Et, postquam eius hinc pater
sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul
tuo cum domino?
Aió.
Quid? is aedis emit has hinc proxumas?
Non aio.
Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?
Neque istud aio.
Ei, perdis.
Immo suom patrem illic perdidit.
Vera cantas.
Vana vellem. patris amicus es videlicet.
Eu edepol patrem eius miserum praedicas.
Nihil hoc quidem est,
triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
Perdidit patrem.
Vnus istic servos est sacerrimus,
Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.
edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet
facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
Si quidem istaec vera sunt.
Quid meream, quam ob rem mentiar?
Heus vos, ecquis hasce aperit?
Quid istas pultas, ubi nemo intus est?
alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam
atque porro quaeritemus illos. sequere hac me.
Sequor.
Puere, iamne abis?
Libertas paenulast tergo tuo:
mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam. —