Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.1.1041-5.1.1078
Plautus, Mostellaria 5.1.1041-1078
Not analysed yet
Quí homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;
atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio.
nám erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem,
abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum,
ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores,
eaque eduxi omném legionem, ét maris et feminas.
postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos,
capio consilium, ut senatum congerronum convocem.
quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.
ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest
facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:
pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.
nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.
non amicus alius quisquamst …
aut …
pro …
ille qui …ero simul. …
praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror.
sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia?
erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.
Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,
continuo exiliatis. manicas celeriter conectite.
ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,
cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.
Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.
Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.
non ego illi éxtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.
dissimulabo me horum quicquam scire.
O mortalem malum,
alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.
verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.
adgrediar hominem, appellabo.
Nunc ego ille húc veniat velim.
Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.
Euge, Tranio, quid agitur?
Veniunt rure rustici.
Philolaches iam hic aderit.
Edepol mi opportune advenerit.
nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.