Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.1.1079-5.1.1110
Plautus, Mostellaria 5.1.1079-1110
Not analysed yet
Quidum?
Quia negat novisse vos.
Negat?
Nec vos sibi
nummum umquam argenti dedisse.
Abi, lúdis me, credo haud negat.
Quid iam?
Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem edepol haud negat.
Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi
vendidisse.
Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro?
Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi,
neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum .
…
Dixi ego istuc idem illi.
Quid ait?
Servos pollicitust dare
suos mihi omnes quaestioni.
Nugas. numquam edepol dabit.
Dat profecto.
Quin i cum illo in ius. sine inveniam.
Mane.
experiar, ut opinor. certum est.
Immo mihi hominem cedo.
vel hominem iube aedis †mancipio poscere.
Immo hoc primum volo,
quaestioni accipere servos.
Faciundum edepol censeo.
Quid si igitur ego accersam homines?
Factum iam esse oportuit.
ego interim hanc aram occupabo.
Quid ita?
Nullam rem sapis.
né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.
hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
Surge.
Minime.
Ne occupassis, obsecro, aram.
Cur?
Scies.
quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine:
tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius.
Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?
nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.
Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.
tum consilia firmiora sunt de divinis locis.
Surge, ne nugare. aspicedum contra me.
Aspexi.
Vides?
Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
Quidum?
Quia nil illi quaesti sit. mali hercle ambo sumus.
Perii.
Quid tibi est?
Dedisti verba.
Qui tandem?
Probe
med emunxti.
Vide sis, satine recte: num mucci fluont?
Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo.