Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.1122-5.2.1157
Plautus, Mostellaria 5.2.1122-1157
Not analysed yet
Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam,
Philolaches venisse dixit mihi suom peregre huc patrem
quoque modo hominem advenientem servos ludificatus sit,
ait se metuere in conspectum sui patris procedere.
nunc ego de sodalitate solus sum orator datus,
qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime.
iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,
peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.
Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam.
Quin venis?
Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.
Verbero, etiam inrides?
Quian me pro te ire ad cenam autumo?
Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.
Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum.
Quid taces?
Sed tu, istuc quid confugisti in aram?
Inscitissimus
adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
Filium corrupisse aio te meum.
Ausculta modo.
fateor potavisse, amicam liberasse absente te,
faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.
numquid aliud fecit nisi quod summis gnati generibus?
Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
Maxime, accipito hanc tute ad te litem.
Enim istic captio est.
fac ego ne metuam …ut tu meam timeas vicem.
Iam minoris omnia alia facio, prae quam quibus modis
me ludificatust.
Bene hercle factum, et factum gaudeo:
sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.
Quid ego nunc faciam?
Si amicus Diphilo aut Philemoni es,
dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:
optumas frustrationes dederis in comoediis.
Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta.
Licet.
Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom
propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro,
stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost;