Latin · ~5 min
Act 5, lines 5.2.1158-5.2.1181
Plautus, Mostellaria 5.2.1158-1181
Not analysed yet
scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus.
faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica empta est, omnia
nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis
quam tu; neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo.
immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:
si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis.
Dispudet.
Post istam veniam quid me fiet nunciam?
Verberibus caedere multum pendens.
Tamen etsi pudet?
Interimam hercle ego te, si vivo.
Fac istam cunctam gratiam:
Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.
Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius,
quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam.
Mitte quaeso.
Istumne ut mittam? viden ut astat furcifer?
Tranio, quiesce, si sapis.
Tu quiesce hanc rem modo
petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.
Nihil opust profecto.
Áge iam, sine te hoc exorarier.
Nolo ores.
Quaeso hercle.
Nolo, inquam, ores.
Nequiquam nevis.
hanc modo noxiam unam, quaeso, missam fac causa mea.
Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:
ibi utrúmque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.
Sine te exorem.
Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam.
spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.