Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.1-1.1.32
Plautus, Persa 1.1.1-32
Not analysed yet
Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias,
superávit aerumnis suis aerumnas Herculi.
nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico,
cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim,
quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo,
nec quicquam nisi non est sciunt mihi respondere quos rogo.
Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem,
ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,
quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo.
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia,
sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen,
quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
Quís illic est qui cóntra me astat?
Quís hic est qui sic cóntra me astat?
Similis est Sagaristionis.
Toxilus híc quidem meus amicust.
Ís est profecto.
Eum esse opinor.
Congrediar.
Contra adgredibor.
O Sagaristio, di ament te.
O Toxilé, dabunt di quae exoptes.
út vales?
Út queo.
Quíd agitur?
Vívitur.
Sátin ergo ex sententia?
Si eveniunt quae exopto, satis.
Nimis stúlte amicis utere.
Quid iam?
Imperare oportet.
Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam.
Negotium edepol—
Ferreum fortasse?
Plusculum annum
fui praéferratus apud molas tribunus vapularis.
Vetus iam ístaec militiast tua.
Satin tu úsque valuisti?
Hau probe.
Ergo edepol palles.
Saucius factus sum in Veneris proelio:
sagittá Cupido cor meum transfixit.
Iam servi hic amant?
Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem
quibus sat esse non queam?
Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.
Básilice ágito eleútheria.
Quíd iam?
Quia erus peregri est.
Ain tu,
péregri est?
Si tu tibi bene esse
póte pati, veni: víves mecum,
básilico accipiere victu.
Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui.