Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.81-1.3.122
Plautus, Persa 1.3.81-122
Not analysed yet
Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia
hodie illam faciat leno libertam suam.
sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus.
simulabo quasi non videam: ita alliciam virum.
curate istic vos atque adproperate ocius,
ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero.
commisce mulsum, struthea †coluthequam appara,
bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.
iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus.
Me dicit, euge.
Lautum credo e balineis
iam hic adfuturum.
Vt ordine omnem rem tenet.
Collyrae facite ut madeant et colyphia,
ne mihi incócta detis.
Rem loquitur meram.
nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;
tum nisi cremore crassost ius collyricum,
nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum:
quasi †iuream esse ius decet collyricum.
nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo.
Prope me hic nescio quis loquitur.
O mi Iuppiter
terrestris, te coepulonus compellat tuos.
O Saturio, opportune advenisti mihi.
Mendacium edepol dicis, atque haud te decet:
nam essurio venio, non advenio saturio.
At edes, nam iam intus ventris fumant focula.
calefieri iussi reliquias.
Pernam quidem
ius est adponi frigidam postridie.
Ita fieri iussi.
Ecquid hallecis?
Vah, rogas?
Sapis múltum ad genium.
Sed tu, ecquid meministi, here
qua de re ego tecum mentionem feceram?
Memini: ut murena et conger ne calefierent;
nam nimio melius oppectuntur frigida.
sed quid cessamus proelium committere?
dum mane est, omnis esse mortalis decet.
Nimis paéne manest.
Mane quod tu occeperis
negotium agere, id totum procedit diem.
Quaeso animum advorte hoc. iám heri narravi tibi
tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi
dares utendos mutuos.
Memini et scio,
et te me orare et mihi non esse quod darem.
nihili parasitus est, cui árgentum domi est:
lubido extemplo coeperest convivium,
tuburcinari de suo, si quid domi est.