Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.123-1.3.159
Plautus, Persa 1.3.123-159
Not analysed yet
cynicum esse egentem oportet parasitum probe:
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium,
marsuppium habeat, inibi paullum praesidi,
qui familiarem suam vitam oblectet modo.
Iam nolo argentum: filiam utendam tuam
mihi da.
Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi.
Non ad istuc quod tu insimulas.
Quid eam vis?
Scies.
quia forma lepida et liberali est.
Res itast.
Hic leno neque te novit neque gnatam tuam.
Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum?
Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes.
Cupio hercle.
Tum tu me sine illam vendere.
Tun illam vendas?
Immo alium adlegavero
qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.
sicut istic leno non sex menses Megaribus
huc est cum commigravit.
Pereunt reliquiae.
posterius istuc tamen potest.
Scin quam potest?
numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis,
quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;
atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest
adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.
quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?
Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet,
dum saturum vendas.
Hoc, si facturu's facturus es ,face.
Faciam equidem quae vis.
Bene facis. propera, abi domum;
praemonstra docte, praecipe astu filiae,
quid fabuletur: ubi se natam praedicet,
qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.
sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;
et ut adfleat, cum ea memoret.
Etiam tu taces?
ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.
Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape
tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam,
quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat.
Eu, probe.
Quasi sit peregrinus.
Laudo.
Et tu gnatam tuam
ornatam adduce lepide in peregrinum modum.
πόθεν ornamenta?