Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.3.498-4.3.532
Plautus, Persa 4.3.498-532
Not analysed yet
nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero.
Quando?
Haud dúdum.
Quid istaé narrant?
Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt.
Cedo sáne .
At clare récitato.
Tace, dúm pellego.
Hau verbúm faciam
Salutem dicit Toxilo Timarchides
et familiae omni. si valetis, gaudeo.
ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,
neque istóc redire his octo possum mensibus,
itaque hic est quod me detinet negotium.
Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,
plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:
ea comportatur praeda, ut fiat auctio
publicitus; ea res me domo expertem facit.
operam atque hospitium ego isti praehiberi volo,
qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet,
nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.
Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant
aut quid erus tuos?
Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni
neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.
Quae istaec lucrifera est Fortuna?
Istas, quae norunt, roga.
ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.
sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem.
Bene me mones.
fac silentium.
Nunc ad illud venies quod refert tua.
Iste quí tabellas adfert adduxit simul
forma expetenda liberalem virginem,
furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;
eam te volo accurare ut istic veneat.
ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:
mancipio neque promittet neque quisquam dabit.
probum et numeratum argentum ut accipiat face.
haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.
Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum,
iam mihi credis?
Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit?
Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi.
Nil mi opust
litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?
nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?