Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.4.549-4.4.580
Plautus, Persa 4.4.549-580
Not analysed yet
Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?
Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum.
Numquid in principió cessavit verbum docte dicere?
Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam.
Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?
Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant,
quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio,
septimum periurium,
Euge.
Octava indiligentia,
nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:
haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;
ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst.
Quid ais tu?
Quid vis?
Tu in illis es decem sodalibus:
té in exilium ire hinc oportet.
Quid iam?
Quia periurus es.
Verba quidem haud indocte fecit.
Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.
Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet.
Si hanc emeris,
di immortales, nullus leno te alter érit opulentior.
evortes tuo arbitratu hómines fundis, familiis;
cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam:
venient ad te comissatum.
At ego intro mitti votuero.
At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:
proin tu tibi iubeás concludi aédis foribus ferreis,
ferreas aedis commutes, limina indas ferrea,
ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris:
ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.
I sis in malum cruciatum.
I sane tu, ausculta mihi.
Modo uti sciam, quanti indicet.
Vin huc vocem?
Ego illo accessero.
Quid agis, hospes?
Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram.
nám heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo,
si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.
Salvos sis, adulescens.
Siquidem hanc vendidero pretio suo.
At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.