Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.4.581-4.4.609b
Plautus, Persa 4.4.581-609b
Not analysed yet
Esne tu huic amicus?
Tam quam di omnes qui caelum colunt.
Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio
numquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius.
Hoc age. opusnest hac tibi empta?
Si tibi venissest opus,
mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.
Indica, fac pretium.
Tua mers est, tua indicatiost.
Aequom hic orat.
Vin bene emere?
Vin tu pulchre vendere?
Ego scio hercle utrumque velle.
Age, indica prognariter.
Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis?
Scio.
indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat.
Tace, tace. nimis tú quidem hercle homo stultus es pueriliter.
Quid ita?
Quia enim te ex puella prius percontari volo
quae ad rem referúnt.
Atque hercle tu me monuisti hau male.
vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi,
ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras.
Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,
ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo,
volo te percontari.
Quin laudo, inquam, consilium tuom.
Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt.
Maxime,
suo arbitratu.
Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga,
ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi
dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen,
eumpse adire, ut ne contemnat te ille.
Satis recte mones.
hospes, volo ego hanc percontari.
A terra ad caelum, quid lubet.
Iube dum eam hoc accedat ad me.
I sane ac morem illi gere.
percontare, exquire quid vis.
Age, age nunc tu, in proelium
vide ut ingrediare auspicato.
Liquidumst auspicium, tace.
curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini.
Concede istuc, ego illam adducam.
Age, ut rem esse in nostram putas.