Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.4.639-4.4.667c
Plautus, Persa 4.4.639-667c
Not analysed yet
Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen.
sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.
quid taces?
Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea.
Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?)
ne suarúm se miseriarum in memoriam inducas.
Quid est?
captusne est pater?
Non captus, sed quod habuit perdidit.
Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui.
Quis fuit? dic nomen.
Quid illum miserum memorem qui fuit?
nunc et illúm miserum et me miseram aéquom est nominarier.
Quoius modi is suo ín populo habitust?
Nemo quisquam acceptior:
servi liberique amabant.
Hominem miserum praedicas,
quom ét ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit.
Emam, opinor.
Etiam opinor? summo genere esse arbitror;
divitias tu ex istac facies.
Ita di faxint.
Eme modo.
Iam hoc tibi dico: actutum ecastor meus pater, ubi me sciet
veniisse, ipse aderit et me abs te redimet.
Quid nunc?
Quid est?
Audin quid ait?
Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen.
Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.
vin mea esse?
Dum quidem ne nímis diu tua sim, volo.
Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos.
age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi.
Adulescens, vin vendere istanc?
Magis libet quam perdere.
Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica.
Faciam ita ut te velle video, út emas. habe centum minis.
Nimiumst.
Octoginta.
Nimiumst.
Nummus abesse hinc non potest,
quod nunc dicam.
Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica.
Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.
Toxilé, quid ago?
Di deaeque te agitant irati, scelus,
qui hanc non properes destinare.
Habeto.
Eu, praedatu's praedatus es probe.