Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.4.610-4.4.638
Plautus, Persa 4.4.610-638
Not analysed yet
Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas.
Taceas, curabo ut voles.
Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier.
Enim volo te adesse.
Hau possum quin huic operam dem hospiti,
quoí erus iussit. quid si hic non volt mé adesse una?
Immo i modo.
Do tibi ego operam.
Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas.
Exquire. heus tu, advigila.
Satis est dictum: quamquam ego serva sum,
scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar.
Virgo, híc homo probus est.
Credo.
Non diu apud hunc servies.
Ita pol spero, si parentes facient officium suom.
Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur
aut patriam tuam aut parentes.
Quor ego id mirer, mi homo?
servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum.
Noli flere.
Ah, di istam perdant, ita catast et callida.
ut sapiens habet cór, quam dicit quod opust!
Quid nomen tibist?
Nunc metuo ne peccet.
Lucridi nomen in patria fuit.
Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis?
nimis pavebam, ne peccaret. expedivit.
Si te emam,
mihi quoque Lucridem confido fore te.
Tu si hanc emeris,
numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.
Ita velim quidem hercle.
Optata ut evenant, operam addito.
nihil adhuc peccavit etiam.
Vbi tu nata es?
Vt mihi
mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.
Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco,
ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume.
tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret,
lepide lusit.
At ego patriam te rogo quae sit tua.
Quae mihi sít, nisi haec ubi nunc sum?
At ego illam quaero quae fuit.
Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:
tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit?