Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.169b-1.1.209
Plautus, Poenulus 1.1.169b-209
Not analysed yet
Qui id facturu's facturus es ?
Iam scies.
tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus;
eum hic non novit leno. satin intellegis?
Intellego hercle, sed quo evadas nescio.
Non scis?
Non hercle.
At ego iam faxo scies.
ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat
dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido:
se amare velle atque obsequí animo suo;
locum sibi velle liberum praeberier,
ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.
leno ad se accipiet auri cupidus ilico:
celabit hominem et aurum.
Consilium placet.
Rogato, servos veneritne ad eum tuos.
ille mé censebit quaeri: continuo tibi
negabit. quid tu dubitas, quin extempulo
dupli tibi auri et hominis fur leno siet?
neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit,
addicet praetor familiam totam tibi.
ita decipiemus fovea lenonem Lycum.
Placet consilium.
Immo etiam, ubi expolivero,
magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.
Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio.
Aphrodisia hodie sunt.
Scio.
Oculos volo
meos délectare munditiis meretriciis.
Hoc primum agamus quod consilium cepimus.
abeamus intro, ut Collybiscum vilicum
hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.
Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen
tibi auscultabo. —
Faciam ut facto gaudeas.
inest amoris macula huic homini in pectore,
sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
itaque hic scelestus est homo leno Lycus,
quoi iam infortuni intenta ballistast probe,
quam ego haud multo post mittam e ballistario.
sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.
haec est prior, quae meum erum dementem facit.
sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles,
si vis videre ludos iucundissimos.
Quid istúc tumultist, Milphio?
Em amores tuos,
si vis spectare.
O multa tibi di dent bona,
quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.