Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.2.210-1.2.256
Plautus, Poenulus 1.2.210-256
Not analysed yet
Negóti sibí qui volét vim paráre,
navem et mulierem, haec duo comparato.
nam nullae magis res duae plus negoti
habent, forte si occeperis exornare,
neque eis ulla ornandi satis satietas est.
atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.
nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,
ex industria ambae numquam concessamus
lavari aut fricari aut tergeri aut ornari,
poliri expoliri, pingi fingi; et una
binae singulis quae dataé nobis ancíllae,
eae nos lavando eluendo operam déderunt,
aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi.
apage sis, negoti quantum in muliere una est.
sed vero duae, sat scio, maxumo uni
poplo cuilubet plus satis dare potis sunt,
quae noctes diesque omni in aetate semper
ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.
postremo modus muliebris nullust: numquam
lavando et fricando scimus facere finem.
Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari,
quae tam callida et docta sis et faceta.
nam quom sedulo munditer nos habemus,
vix aegreque amatorculos invenimus.
Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:
modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu.
nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se.
Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri
quam si salsa muriatica esse autumantur:
nisí multa aqua usque et diu macerantur,
olént, salsa súnt, tangere út non velís.
itém nos sumús
insúlsae admodum átque invenústae
sine múnditia et súmptu.
Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor:
scit, muriatica ut maceret.
Quid molestu's molestus es ?
Soror, parce, amabo: sat est istuc alios
dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
Quiésco.
Ergo amó te. sed hóc nunc respónde
mihí: sunt hic ómnia,
quae ad deúm pacem opórtet adésse?
Omnia áccuravi.
Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum,
dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie.