Latin · ~6 min
Act 1, lines 1.2.381-1.2.409
Plautus, Poenulus 1.2.381-409
Not analysed yet
Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae
exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,
em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.
Impias, ere, te: oratorem verberas.
Iam istoc magis:
sicine ego te orare iussi?
Quo modo ergo orem?
Rogas?
sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,
huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,
huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas:
omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea.
Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum,
huius amica mammeata, mea inimica et malevola,
oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,
ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest,
capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia.
nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,
itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito
propter amorem vestrum.
Amabo, men prohibere postulas
ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet?
Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus
nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.
Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.
non sum irata.
Non es?
Non sum.
Da ergo, ut credam, savium.
Mox dabo, quom ab re divina rediero.
I ergo strenue.
Sequere me, soror.
Atque audin etiam? Veneri dicito
multam meis verbis salutem.
Dicam.
Atque hoc audi.
Quid est?
Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice.
respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.