Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.1.504-3.1.537
Plautus, Poenulus 3.1.504-537
Not analysed yet
Íta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius,
praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia.
sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissimos,
tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari.
atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes:
scibam aetate tardiores, metui meo amori moram.
nequiquam hos procos mi elegi loripedis, tardissimos.
quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem.
sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum?
nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario,
nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu.
Heus tu, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes,
si nec recte dicis nobis, dives de summo loco,
divitem audacter solemus mactare infortunio.
nec tibi nos obnoxii istuc, quid tu ames aut oderis:
quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom;
liberos nos esse oportet. nos te nihili pendimus,
ne tuo nos amori servos esse addictos censeas.
liberos homines per urbem modico magis par est gradu
ire, servile esse duco festinantem currere.
praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus
non decet tumultuari. sed si properabas magis,
pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit.
ne tu opinere, haud quisquam hodie nostrum curret per vias,
neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus.
At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere,
vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu;
nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere,
podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine.
An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter
ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim,
quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis?
sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi,
est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.