Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.3.657-3.3.694
Plautus, Poenulus 3.3.657-694
Not analysed yet
locum sibi velle liberum praeberier,
ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus.
tu si te di amant, agere tuam rem occasiost.
Itane?
Ille est cupiens, aurum habet.
Praeda haec meast.
Potare, amare volt.
Locum lepidum dabo.
At enim hic clam furtim ésse volt, ne quis sciat
neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit,
ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum;
inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum.
Nimis lépide de latrone, de Sparta optume.
Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi
et bene praecipitis et bonam praedam datis.
Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis,
trecentos nummos Philippos portat praesidi.
Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero.
Quin hic quidem tuos est.
Opsecro hercle hortamini,
ut devortatur ad me in hospitium optumum.
Neque nos hortari neque dehortari decet
hominem peregrinum: tuam rem tú ages, si sapis.
nos tibi palumbem ad aream usque adduximus:
nunc te illum meliust capere, si captum esse vis.
Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites?
Cum illoc te meliust tuam rem, ádulescens, loqui:
illic ést ad istas res probus, quas quaeritas.
Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem.
Illinc procul nos istuc inspectabimus.
Bonam dedistis mihi operam.
It ad me lucrum.
Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.
Blande hominem compellabo. hóspes hospitem
salutat. salvom te advenire gaudeo.
Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis.
Hospitium te aiunt quaeritare.
Quaerito.
Ita illí dixerunt, qui hinc a me abierunt modo,
te quaeritare a muscis.
Minime gentium.
Quid itá?
Quia a muscis si mi hospitium quaererem,
adveniens irem in carcerem recta via.
ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius,
quam regi Antiocho óculi curari solent.