Latin · ~7 min
Act 4, lines 4.2.883b-4.2.913b
Plautus, Poenulus 4.2.883b-913b
Not analysed yet
At ego hoc metuo, Milphio.
Quid est quod metuas?
Dúm ero insidias paritem, ne me perduim.
si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,
continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.
Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,
nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet
id esse facinus ex ted ortum.
Male credam, et credam tamen.
sed hoc tu tecum tacitum habeto.
Fide non melius creditur.
loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.
Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet.
Qui id potest?
Facile.
Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere.
Quia Adelphasium, quám erus deamat tuos, ingenuast.
Quo modo?
Eodem quo soror illius altera Anterastilis.
Cedo qui id credam.
Quia illas emit in Anactorio parvolas
de praedone Siculo.
Quanti?
Duodeviginti minis,
duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.
et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:
ingenuas Carthagine aibat esse.
Di vostram fidem,
nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles
ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi
qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.
is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.
Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat
suas popularis liberali causa.
Tacitus tace modo.
Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.
ita paratumst.
Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam.
Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.
Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?
Valeas beneque ut tibi sit.
Pol istuc tibi et tuost ero in manu.
vale et haec cura clanculum ut sint dicta.
Non dictumst. vale.