Latin · ~2 min
Act 4, lines 4.2.914-4.2.922
Plautus, Poenulus 4.2.914-922
Not analysed yet
At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur.
Lepidu's lepidus es ,quom mones.
et ita hoc fiet.
Proba materies data est, si probum adhibes fabrum.
Potin ut taceas?
Taceo atque abeo. —
Mihi commoditatem creas.
illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt
et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.
satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?
ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem,
quae audivistis modo, nunc si eadem híc iterum iterem, inscitiast.
uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus. —