Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.1004-5.2.1046
Plautus, Poenulus 5.2.1004-1046
Not analysed yet
fortasse medicos nos esse arbitrarier.
Si ita est, nega esse; nolo ego errare hospitem.
Audin tu?
Rufeyn nyccho issam.
Sic volo
profecto vera cuncta huic expedirier.
roga númquid opus sit.
Tu qui zonam non habes,
quid in hanc venistis urbem aút quid quaeritis?
Muphursa.
Quid ait?
Miuulec hianna.
Quid venit?
Non audis? mures Africanos praedicat
in pompam ludis dare se velle aedilibus.
Lech lachanna nilimniichto.
Quid nunc ait?
Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:
nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant.
Mercator credo est.
Assam.
Arvinam quidem.
Palu mirga detha.
Milphio, quid nunc ait?
Palas vendundas sibi ait et mergas datas,
ad messim credo, nisi quid tú aliud sapis.
Quid istuc ad me?
Certiorem te esse volt,
ne quid clam furtim se accepisse censeas.
Mufonnim siccoratim.
Hem, cave sis feceris
quod hic te órat.
Quid ait aut quid orat? expedi.
Sub cratim ut iubeas se supponi átque eo
lapides imponi multos, ut sese neces.
Gunebbal samem lyryla.
Narra, quid est?
quid ait?
Non hercle nunc quidem quicquam scio.
At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.
servom hercle te esse oportet et nequam et malum,
hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.
At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,
qui huc advenisti nos captatum, migdilix,
bisulci lingua quasi proserpens bestia.
Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.
maledicere huic tu temperabis, si sapis.
meis cónsanguineis nolo te iniuste loqui.
Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.
O mi popularis, salve.
Et tu edepol, quisquis es.
et si quid opus est, quaeso, dic atque impera
popularitatis causa.
Habeo gratiam.
sed ecquem ádulescentem tu hic novisti Agorastoclem?
Siquidem Ántidamai quaeris ádoptaticium,
ego sum ipsus quem tu quaeris.