Latin · ~7 min
Act 5, lines 5.2.1046b-5.2.1085
Plautus, Poenulus 5.2.1046b-1085
Not analysed yet
Hem, quid ego audio?
Antidamae gnatum me esse.
Sí itast, tesseram
conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.
O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater
patritus †ergo hospes Antidamas fuit.
haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.
nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem,
unde súm oriundus.
Di dent tibi omnes quae velis.
quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini
gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.
Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos
emit, et is me sibi adoptavit filium.
Demarcho item ipse fuit adoptaticius.
sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,
ecquid meministi tuom parentum nomina,
patris atque matris?
Memini.
Memoradum mihi,
si novi forte aut si sunt cognati mihi.
Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.
Patrem atque matrem viverent vellem tibi.
An mortui sunt?
Factum, quod aegre tuli. †
nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;
pater tuos, is erat frater patruelis meus,
et is me heredem fecit, quom suom obiit diem,
quo me privatum aégre patior mortuo.
sed sí ita est, ut tu sis Iahonis filius,
signum esse oportet in manu laeva tibi,
ludenti puero quod memordit simia.
ostende, inspiciam.
Em ostendo.
Aperi. audi atque ades:
…
Mi patrue, salve.
Ét tu salve, Agorastocles.
iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.
Pol istám rem vobis bene evenisse gaudeo.
sed te moneri num nevis?
Sane volo.
Paterna oportet filio reddi bona.
aequomst habere hunc bona quae possedit pater.
Haud postulo aliter: restituentur omnia;
suam síbi rem salvam sistam, si illo advenerit.
Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.
Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat.