Latin · ~7 min
Act prologue, lines pr.46-pr.92
Plautus, Poenulus pr.46-92
Not analysed yet
ad argumentum nunc vicissatim volo
remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.
eius núnc regiones, limites, confinia
determinabo: ei rei ego finitor factus sum.
sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo
comoediai; sin odiost, dicam tamen,
siquidém licebit pér illos quibus est in manu.
Carchedonius vocatur haec comoedia,
…
latine Plautus patruus pultiphagonides.
nomen iam habetis. nunc rationes ceteras
accipite; nam argumentum hoc hic censebitur:
locus argumentost suom sibi proscaenium,
vos iuratores estis. quaeso, operam date.
Carthaginienses fratres patrueles duo
fuere, summo genere et summis ditiis;
eorum álter vivit, alter est emortuos.
propterea apud vos dico confidentius,
quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.
sed illí seni qui mortuost, ei filius,
unicus qui fuerat, ab divitiis a patre
puer séptuennis surripitur Carthagine,
sexennio prius quidem quam moritur pater.
quoniam periisse sibi videt gnatum unicum,
conicitur ipse in morbum ex aegritudine:
facit illum heredem fratrem patruelem suom,
ipse abit ad Acheruntem sine viatico.
ille quí surripuit puerum Calydonem avehit,
vendit eum domino hic diviti quoidam seni,
cupienti liberorum, osori mulierum.
emit hospitalem is filium imprudens senex
puerum illum eumque adoptat sibi pro filio
eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
is illíc adulescens habitat in illisce aedibus.
revertor rursus denuo Carthaginem:
si quid mandare voltis aut curarier,
argentum nisi qui dederit, nugas egerit;
qui dederit, magis maiores nugas egerit.
sed illi patruo húius, qui vivit senex,
Carthaginiensi duae fuere filiae,
altera quinquennis, altera quadrimula:
cum nutrice una periere a Magaribus.
eas quí surripuit, in Anactorium devehit,
vendit eas omnis, et nutricem et virgines,
praesenti argento hómini, si leno est homo,
quantum hominum terra sustinet sacerrumo.
vosmet nunc facite coniecturam ceterum,
quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet.