Latin · ~6 min
Act prologue, lines pr.93-pr.128
Plautus, Poenulus pr.93-128
Not analysed yet
is ex Anactorio, ubi prius habitaverat,
huc commigravit in Calydonem haú diu,
sui quaésti causa. is in illis habitat aedibus.
earum híc adulescens alteram efflictim perit,
suam síbi cognatam, imprudens, neque scit quae siet
neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat:
quia amare cernit, tangere hominem volt bolo.
illam minorem in concubinatum sibi
volt emere miles quidam, qui illam deperit.
sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit,
mari terraque úsquequaque quaeritat.
ubi quamque in urbem ést ingressus, ilico
omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit;
dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi
unde sít, quoiatis, captane an surrupta sit,
quo genere gnata, qui parentes fuerint.
ita docte atque astu filias quaerit suas.
et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens
se scire: Poenus plane est. quid verbis opust?
is heri huc in portum navi venit vesperi,
pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est:
iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite;
cave dírumpatis, quaeso, sinite transigi.
ehem, paéne oblitus sum relicuom dicere.
ille quí adoptavit hunc sibi pro filio,
is illi Poeno húius patruo hospes fuit.
is hodie huc veniet reperietque hic filias
et hunc sui fratris filium, ut quidem dídici ego.
ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite.
hic qui hodie veniet, reperiet suas filias
et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum
valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo:
quod restat, restant alii qui faciant palam.
valete atque adiuvate, ut vos servet Salus.