Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.3-1.1.46
Plautus, Pseudolus 1.1.3-46
Not analysed yet
Si ex te tacente fieri possem certior,
ere, quae miseriae te tam misere macerent,
duorúm labori ego hominum parsissem lubens,
mei te rogandi et tis respondendi mihi;
nunc quoniam id fieri non potest, necessitas
me subigit ut te rogitem. responde mihi:
quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies
gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis,
neque tui participem consili quemquam facis?
eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.
Misere miser sum, Pseudole.
Id te Iuppiter
prohibessit.
Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet:
sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis.
Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac
supremum habuisti comitem consiliis tuis.
Idem animus nunc est.
Face me certum quid tibist;
iuvabo aut ré aut opera aut consilio bono.
Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi
quae me miseria et cura contabefacit.
Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso?
Quid est?
Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos:
alia aliam scandit.
Ludis iam ludo tuo?
Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit,
interpretari álium posse neminem.
Cur inclementer dicis lepidis litteris
lepidis tabellis lepida conscriptis manu?
An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?
nam has quidem gallina scripsit.
Odiosus mihi es.
lege vel tabellas redde.
Immo enim pellegam.
advortito animum.
Non adest.
At tu cita.
Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita;
nam istic meus animus nunc est, non in pectore.
Tuam amicam video, Calidore.
Vbi ea est, opsecro?
Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat.
At te di deaeque quantumst—
Servassint quidem.
Quasi solstitialis herba paulisper fui:
repente exortus sum, repentino occidi.
Tace, dúm tabellas pellego.
Ergo quin legis?
“Phoenicium Calidoro amatori suo
per ceram et lignum litterasque interpretes
salutem mittit et salutem abs te expetit,
lacrumans titubanti ánimo, corde et pectore.”
Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole,
quam illi remittam.