Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.46b-1.1.88
Plautus, Pseudolus 1.1.46b-88
Not analysed yet
Quam salutem?
Argenteam.
Pro lignean salute vis argenteam
remittere illi? vide sis quam tu rem geras.
Recita modo: ex tabellis iam faxo scies
quam subito argento mi usus invento siet.
“Leno me peregre militi Macedonio
minis viginti vendidit, voluptas mea;
et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas
dederat; nunc unae quinque remorantur minae.
ea caúsa miles hic reliquit symbolum,
expressam in cera ex anulo suam imaginem,
ut qui huc adferret eius similem symbolum,
cum eo simul me mitteret. ei rei dies
haec praestituta est, proxuma Dionysia.”
cras ea quidem sunt.
Prope adest exitium mihi,
nisi quid mihi in te est auxili.
Sine pellegam.
Sino, nám mihi videor cúm ea fabularier;
lege: dulce amarumque una nunc misces mihi.
“Nunc nostri amores mores consuetudines,
compressiones artae amantum corporum,
teneris labellis molles morsiunculae,
papillarum horridularum oppressiunculae,
harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibi
distractio discidium vastities venit,
nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia;
nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.”
Est misere scriptum, Pseudole.
O, miserrime.
Quin fles?
Pumiceos oculos habeo: non queo
lacrumam exorare ut expuant unam modo.
Quid ita?
Genus nostrum semper siccoculum fuit.
Nilne adiuvare me audes?
Quid faciam tibi?
Eheú.
Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo.
Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom.
Eheu.
Neque intus nummus ullus est.
Eheu.
Ille abducturus est mulierem cras.
Eheu.
Istocine pacto me adiuvas?
Do id quod mihi est;
nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo.
Actum est de me hodie. sed potes nunc mutuam
drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi?
Vix hercle, opinor, si me opponam pignori.
sed quid ea drachuma facere vis?