Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.1.88b-1.1.128
Plautus, Pseudolus 1.1.88b-128
Not analysed yet
Restim volo
mihi émere.
Quam ob rem?
Qui me faciam pensilem.
certum est mihi ante tenebras tenebras persequi.
Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi?
an tu te ea caúsa vis sciens suspendere
ut me defraudes, drachumam si dederim tibi?
Profecto nullo pacto possum vivere,
si illa a me abalienatur atque abducitur.
Quid fles, cucule? vives.
Quid ego ni fleam,
quoi nec paratus nummus argenti siet
neque libellai spes sit usquam gentium?
Vt litterarum ego harum sermonem audio,
nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis,
quod tu istis lacrumis te probare postulas,
non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.
verum ego te amantem, ne pave, non deseram.
spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea
tibi inventurum esse auxilium argentarium.
atque id futurum unde unde dicam nescio,
nisi quia futurum est: ita supercilium salit.
Vtinam quae dicis dictis facta suppetant.
Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra,
quo pacto et quantas soleam turbellas dare.
In te nunc omnes spes sunt aetati meae.
Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi
tua ut sit, aut si tibi do viginti minas?
Satis, sí futurumst.
Roga me viginti minas,
ut me effecturum tibi quod promisi scias.
roga, opsecro hercle. gestio promittere.
Dabisne argenti mi hodie viginti minas?
Dabo. molestus nunciam ne sis mihi.
atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius:
si neminem alium potero, tuom tangam patrem.
Di te mihi semper servent. verum, si potest,
pietatis causa—vel etiam matrem quoque.
De istac re in oculum utrumvis conquiescito.
Oculum anne in aurem?
At hoc pervolgatumst minus.
nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus
pube praesenti in contione: omni poplo,
omnibus amicis notisque edico meis,
in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi.