Latin · ~8 min
Act 1, lines 1.2.194-1.2.229
Plautus, Pseudolus 1.2.194-229
Not analysed yet
Aúdin, furcifér quae loquitur? sátin magnificus tíbi videtur?
Pól iste, atque etiam málificus.
séd tace atque hanc rém gere.
Aéschrodora, tú quae amicos tíbi habes lenonum aémulos
lánios, qui, item ut nós iurando, iúre malo male quaérunt rem, audi:
nísi carnariá tria gravida tégoribus onere úberi hodie
míhi erunt, cras te quási Dircam olim, ut mémorant, duo gnatí Iovis
dévinxere ad taúrum, item ego te dístringam ad carnárium;
íd tibi profecto taúrus fiet.
Nímis sermone huius íra incendor.
Húncine hic hominém pati
cólere iuventutem átticam?
úbi sunt, ubi latént quibus aetas íntegra est, qui amant á lenone?
quín conveniunt? quín una omnes péste hac populum hunc líberant?
sed nímium stultus, nímis fui indóctus: illine aúdeant
id fácere quibus ut sérviant
suos ámor cogit?
Vah táce.
Quid est?
Male mórigeru’s es mihi, quóm sermoni huius óbsonas.
Táceo.
At taceas málo multo quám tacere dicas.
Tu aútem,
Xýstilis, fac ut ánimum advortas, quóius amatorés olivi
δύναμιν domi habent máxumam.
sí mihi non iam huc cúlleis
óleum deportátum erit,
te ípsam culleo égo cras faciam ut déportere—in pérgulam;
íbi tibi adeo léctus dabitur, úbi tu hau somnum cápias, sed ubi
úsque ad languorém—tenes
quó se haec tendant quaé loquor.
áin, excetra tu? quaé tibi amicos tót habes tam probe óleo onustos,
num quoípiam est hodié tua tuorum ópera conservórum
nítidiusculúm caput? aut num ipse égo pulmento utór magis
únctiusculó? sed scio, tu óleum hau magni péndis, vino
té devincis. síne modo,
réprehendam hercle ego cúncta una opera, nísi quidem hodie tu ómnia
fácis effecta haec út loquor.
tu aútem, quae pro cápite argentum míhi iam iamque sémper numeras,
éa pacisci módo scis, sed quod pácta es non scis sólvere,
Phoenícium, tibi ego haéc loquor, delíciae summatúm virum:
nísi hodie mi ex fúndis tuorum amícorum omne huc pénus adfertur,
crás Phoeniciúm poeniceo cório invises pérgulam.