Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.359b-1.3.392
Plautus, Pseudolus 1.3.359b-392
Not analysed yet
Iam ego te differam dictis meis.
impudice.
Itast.
Sceleste.
Dicis vera.
Verbero.
Quippini?
Bustirape.
Certo.
Furcifer.
Factum optume.
Sociofraude.
Sunt mea istaec.
Parricida.
Perge tu.
Sacrilege.
Fateor.
Periure.
Vetera vaticinamini.
Legirupa.
Valide.
Permities adulescentum.
Acerrume.
Fur.
Babae.
Fugitive.
Bombax.
Fraus populi.
Planissume.
Fraudulente.
Impure.
Leno.
Caenum.
Cantores probos.
Verberavisti patrem atque matrem.
Atque occidi quoque,
potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam?
In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.
Numquid aliud etiam voltis dicere?
Ecquid te pudet?
Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem?
verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi,
nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas,
sicut haec est praestituta summa ei argento dies,
si id non adfert, posse opinor facere me officium meum.
Quid id est?
Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem:
hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar;
sed sine argénto frustra es qui me tui misereri postulas.
haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas.
Iamne abis?
Negoti nunc sum plenus. —
Paulo post magis.
illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt.
exossabo ego illúm simulter itidem ut murenam coquos.
nunc, Calidore, te mihi operam dare volo.
Ecquid imperas?
Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo;
ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido,
qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat.
Cedo mihi, quid es facturus?
Temperi ego faxo scies.
nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae.
Optumum atque aequissimum oras.
Propera, adduc hominem cito.
Pauci ex multis sunt amici, hómini qui certi sient.
Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para
ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.