Latin · ~7 min
Act 1, lines 1.3.325-1.3.359
Plautus, Pseudolus 1.3.325-359
Not analysed yet
Quid iam?
Quia enim non venalem iám habeo Phoenicium.
Non habes?
Non hercle vero.
Pseudole, ei accerse hostias,
victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi;
nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter.
Nolo victumas: agninis me extis placari volo.
Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter?
Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius.
Quid eo?
Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis,
eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero,
ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
I in malam crucem.
Istuc ibit Iuppiter lenonius.
Ex tua re non est, ut ego emoriar.
Quidum?
Sic, quia
sí ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior.
Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo.
non habes venalem amicam tu meam Phoenicium?
Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi.
Quo modo?
Sine ornamentis, cum intestinis omnibus.
Meam tu amicam vendidisti?
Valde, viginti minis.
Viginti minis?
Vtrum vis, vel quater quinis minis,
militi Macedonio, et iam quindecím habeo minas.
Quid ego ex te audio?
Amicam tuam esse factam argenteam.
Cur id ausu’s es facere?
Libuit, mea fuit.
Eho, Pseudole,
ei, gladium adfer.
Quid opus gladio?
Qui hunc occidam atque me.
Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit.
Quid ais, quantum terra †tegit hominum periurissume?
iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi?
Fateor.
Nempe concéptis verbis?
Etiam consutis quoque.
Periuravisti, sceleste.
At argentum intro condidi.
ego scelestus nunc argentum promere possum domo:
tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes.
Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis.
Licet.
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
Ingere mala multa.